Sancti Spiritus

音楽エッセイのページへ戻る

初期多声音楽
St.マーシャル楽派へ


1. Sancti Spiritus
adsit nobis gratia,
2.Quae corda nostra
sibi faciat
habitaculum,
3.Expulsis inde
cunctis vitiis
spiritalibus.
4.Spiritus alme,
illustrator omnium,
5. Horridas nostrae
mentis purga tenebras.
6.Amator
sancte sensatorum
semper cogitatuum,
7.Infunde
unctionem tuam
clemens nostris sensibus.
8.Tu purificator
Omnium flagitiorum
Spiritus,
9.Purifica nostri
oculum interioris
hominis,
10.Ut videri
supremus Genitor
possit a nobis,
11.Mundi cordis
quem soli cernere
possunt oculi.
12.Prophetas tu inspirasti,
ut praeconia Christi
praecinuissent inclita ;
13.Apostolos confortasti,
ut tropaeum Christi
per totum mundum veherent.
14.Quando machinam
per Verbum suum
fecit Deus
caeli, terrae, marium,
15.Tu super aquas
foturus eas
numen tuum
expandisti, Spiritus.
16.Tu animabus
vivificandis
aquas fecundas.
17.Tu aspirando
das spiritales
esse homines.
18.Tu divisum
per linguas
mundum et ritus
adunasti, Domine.
19.Idolatras
ad cultum
Dei revocas,
magistrorum optime.
20.Ergo nos
supplicantes tibi
exaudi propitius,
Sancte spiritus.
21.Sine quo
preces omnes cassae
creduntur et indignae
Dei auribus.
22.Tu, qui omnium
saeculorum sanctos
tui numinis
docuisti instinctu
amplectendo, Spiritus,
23.Ipse, hodie
apostolos Christi
donans munere
insolito et cunctis
inaudito saeculis.
24.Hunc diem gloriosum
fecisti.


http://www.diamm.ac.uk/jsp/Descriptions?op=SOURCE&sourceKey=900
http://archivesetmanuscrits.bnf.fr/ark:/12148/cc614796/cd0e3922
http://gallica.bnf.fr/ark:/12148/btv1b10507222x/f336.item.zoom

定旋律は、グレゴリオ聖歌の旋律がほぼ使われている。